monumenta.ch > Hieronymus > 33 > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 140, 5
Dirigatur oratio mea tanquam incensum in conspectu tuo; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. Hoc de ipso capite solere intelligi, omnis christianus agnoscit. Declinante enim iam die in vesperum, Dominus in cruce animam deposuit recepturus, non amisit invitus. Sed tamen et ibi nos figurati sumus. Quid enim illius pependit in ligno, nisi quod de nobis accepit? Et unde fieri potest ut aliquando Deus Pater dimittat et deserat unicum Filium, qui utique cum illo unus Deus est? Et tamen nostram infirmitatem figens in cruce, ubi vetus homo noster, sicut dicit Apostolus, confixus est cruci cum illo, ex voce ipsius hominis nostri clamavit: Deus meus, Deus meus, utquid me dereliquisti ? Illud ergo est sacrificium vespertinum, passio Domini, crux Domini, oblatio victimae salutaris, holocaustum acceptum Deo. Illud sacrificium vespertinum fecit in resurrectione munus matutinum. Oratio ergo pure directa de corde fideli, tanquam de ara sancta surgit incensum. Nihil est delectabilius odore Domini: sic oleant omnes qui credunt.