monumenta.ch > Augustinus > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 138, 24
Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur. Per illos qui per diem erraverunt, et nemo erat in eis, ecce nata est tanta ista multitudo, quae iam sicut arena numerari non potest, nisi Deo. Dixit enim, Super arenam multiplicabuntur; et tamen dixerat, Dinumerabo eos. Illi ipsi numerati, super arenam multiplicabuntur. Ei quippe arena numerata est, cui numerati sunt capilli capitis nostri . Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur.