monumenta.ch > Augustinus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 22, 13, 1
Ad haec ergo, quae ab eorum parte contraria me digerente mihi videntur opposita, misericordia Dei meis nisibus opem ferente respondeam. Abortivos fetus, qui, cum iam vixissent in utero, ibi sunt mortui, resurrecturos ut adfirmare, ita negare non audeo; quamvis non videam quo modo ad eos non pertineat resurrectio mortuorum, si non eximuntur de numero mortuorum.