monumenta.ch > Augustinus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 22, 12, 8
Utrum ergo illi redeat homini cuius caro prius fuit, an illi potius cuius postea facta est, ad hoc percontantur, ut fidem resurrectionis inludant ac sic animae humanae aut alternantes, sicut Plato, veras infelicitates falsasque promittant beatitudines aut post multas itidem per diversa corpora revolutiones aliquando tamen eam, sicut Porphyrius, finire miserias et ad eas numquam redire fateantur; non tamen corpus habendo inmortale, sed corpus omne fugiendo.