monumenta.ch > Augustinus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 22, 12, 7
Sed inter haec omnia quaestio difficillima illa proponitur, in cuius carnem reditura sit caro, qua corpus alterius vescentis humana viscera fame compellente nutritur. In carnem quippe conversa est eius, qui talibus vixit alimentis, et ea, quae macies ostenderat, detrimenta supplevit.