monumenta.ch > Augustinus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 22, 12, 5
Si autem non redibit, ergo peribit. Quo modo igitur, inquiunt, capillus capitis non peribit? De macie quoque vel pinguedine similiter disputant. Nam si aequales omnes erunt, non utique alii macri, alii pingues erunt. Accedet ergo aliis aliquid, aliis minuetur; ac per hoc non, quod erat, recipiendum, sed alicubi addendum est, quod non fuit, et alicubi perdendum, quod fuit.
De ipsis etiam corruptionibus et dilapsionibus corporum mortuorum, cum aliud vertatur in pulverem, in auras aliud exhaletur, sint quos bestiae, sint quos ignis absumit, naufragio vel quibuscumque aquis ita quidam pereant, ut eorum carnes in umorem putredo dissolvat, non mediocriter permoventur atque omnia ista recolligi in carnem et redintegrari posse non credunt.