monumenta.ch > Augustinus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 22, 11, 16
Verum esto, sit illi iste dissimilis, ut terrenis habitationibus congruat: cur ergo nolunt, ut credamus naturam corporum terrenorum aliquando incorruptibilem factam caelo convenientem futuram, sicut nunc ignis corruptibilis his convenit terris? Nihil igitur afferunt ex ponderibus atque ordine elementorum, unde omnipotenti Deo, quominus faciat corpora nostra talia, ut etiam in caelo possint habitare, praescribant.