monumenta.ch > Augustinus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 22, 11, 14
Nunc vero non solum in terris, verum etiam sub terris ita est, ut eum eructent vertices montium, praeter quod in usibus hominum et esse ignem in terra et eum nasci videmus ex terra; quando quidem et de lignis et de lapidibus nascitur, quae sunt corpora sine dubitatione terrena.