monumenta.ch > Augustinus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 22, 11, 11
Quid enim volunt esse aquosas nubes, inter quas et maria aer medius reperitur? Quonam, quaeso, elementorum pondere atque ordine efficitur, ut torrentes uiolentissimi atque undosissimi, antequam sub aere in terris currant, super aera in nubibus pendeant?