monumenta.ch > Augustinus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 22, 11, 10
Quis aquae pondus supra cribrum tenuit? Quis tot cauernis patentibus nihil inde in terram cadere permisit? Responsuri sunt: "Aliquis deus aut aliquis daemon."
Si deus, numquid maior est Deo, qui fecit hunc mundum? Si daemon, numquid potentior est angelo, qui Deo servit, a quo factus est mundus? Si ergo deus minor vel angelus vel daemon potuit pondus umidi elementi sic suspendere, ut aquarum videatur mutata fuisse natura: itane Deus omnipotens, qui omnia ipsa creavit elementa, terreno corpori grave pondus auferre non poterit, ut in eodem elemento habitet vivificatum corpus, in quo voluerit uiuificans spiritus?
Deinde cum aera medium ponant inter ignem desuper et aquam subter, quid est quod eum inter aquam et aquam et inter aquam et terram saepe invenimus?