monumenta.ch > Augustinus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 22, 11, 7
Sic est enim hinc sursum versus terra prima, aqua secunda, tertius aer, quartum caelum, ut super omnia sit animae natura. Nam et Aristoteles quintum corpus eam dixit esse et Plato nullum. Si quintum esset, certe superius esset ceteris; cum vero nullum est, multo magis superat omnia.