monumenta.ch > Ambrosius > sectio 20
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 4, 20
Trabes domorum nostrarum cedri. Cedri specie, maiorum qui iusti fuerunt, gloria declaratur; iustus enim ut palma florebit, et sicut cedrus quae in Libano est, multiplicabitur. Sicut enim cedrus non putrescit: ita nec maiorum gloria ulla vetustate corrumpitur.