monumenta.ch > Ambrosius > sectio 53

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 20, 53
Tabescit ergo vir pacificus, quando alios videt pacta rescindere, consensuum abolere concordiam, iurgia de pace reparare, in tumultus redire de gratia. Quod utique non facit, qui Domini praecepta custodit: non facit qui audit dicentem: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis . Ergo qui pactum servat, is Christi obedit imperiis; qui autem non servat, ille Christi praecepta contemnit; et quod peius est, comperta fastidit, et negligit.