monumenta.ch > Ambrosius > sectio 49

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 20, 49
Nolite, inquit, omni spiritui credere ; sed a fructibus eorum cognoscite, quibus credere debeatis. Venit quis in Ecclesiam, dum honorem affectat sub imperatoribus Christianis, simulato metu orationem se fingit deferre: inclinatur et solo sternitur, qui genu mentis non flexerit; videt illum homo, Christianum putat; videt homo orantem suppliciter, et credit; sed Deus audit negantem. Discedit probatus ab homine, sed condemnatus a iudice. Quanto tolerabilius fuerat homini negasse, et Deo esse confessum! Licet hoc quoque reprehensibile; perfecta enim confessio et animi quaerit devotionem, et vocis professionem: Corde enim creditur ad iustitiam: ore autem confessio fit ad salutem .