monumenta.ch > Ambrosius > sectio 42

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 20, 42
Ergo iudicium quoque misericordia temperat Dominus Deus noster. Quis enim nostrum sine divina potest miseratione subsistere? Quid possumus dignum praemiis facere coelestibus? Quis nostrum ita assurgit in hoc corpore; ut animum suum elevet, quo iugiter adhaereat Christo? Quo tandem hominum meritum defertur; ut haec corruptibilis caro induat incorruptionem, et mortale hoc induat immortalitatem? Quibus laboribus, quibus iniuriis possumus nostra eluere peccata? Indignae sunt passiones huius temporis ad superventuram gloriam . Non ergo secundum merita nostra, sed secundum misericordiam Dei, coelestium decretorum in homines forma procedit.