monumenta.ch > Ambrosius > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 20, 15
Et qui se hic aurum putat, habet plumbum: et qui putat se granum tritici, habet stipulam quae possit exuri. Sed hic sibi multi aurum videntur. Non illis invideo: sed tamen aurum examinabitur, uretur ut possit probari. Sic enim scriptum est: Sicut aurum in conflatorio probabo illos . Ergo advertant, quia examinabuntur omnes. Multi ergo qui se aurum putant, et ipsi humilitatem sequantur; ut vitia sua decoquant. Sed hic inanis iactantia est; ideo multis qui se massas putant auri, dicit sapientior auri massa: Omnes nos fornax probabit. Ergo quia examinandi sumus, sic nos agamus; ut iudicio probari mereamur divino. Teneamus hic positi humilitatem; ut cum unusquisque nostrum venerit ad iudicium Dei, ad illos ignes quos transituri sumus, dicat: Vide humilitatem meam, et erue me; nam si superbus fuerit, si arrogans, si contumax, non poterit hoc dicere. Nemo autem dicet: Vide superbiam meam: sed vide humilitatem meam; ut eius gratia erui ab illo igne mereatur.