monumenta.ch > Hieronymus > sectio 7 > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 20, 11
Denique et Haebraei quamdiu in Aegypto erant, in fornace erant ferrea, hoc est, in fornace tentationis, in fornace afflictionis, cum duris affligerentur imperiis. Unde et scriptum est: Quia eduxit eos Deus de fornace ferrea, ex Aegypto. . Fornax erat ferrea; quia nullius adhuc in Aegypto opera virtutum plena lucebant, nullius aurum illic fuerat comprobatum, nullius plumbum iniquitatis exustum. Dura fornax, fornax mortis perpetuae: quam fornacem nullus poterat evadere quae omnes consumeret, in qua solus dolor esset et luctus. At vero fornax in qua Ananias, Azarias, Misael hymnum Domino canebant ; fornax aurea illa, non ferrea: per quam toto orbe sapientia fide devotionis illuxit. Erat quidem etiam haec fornax in Babylonia, ubi aurum non erat spiritale, nisi forte captivum; Captivam enim Dominus duxit captivitatem . Hoc erat aurum in Dei sanctis, qui captivi erant apud Babylonios corpore: spiritu autem liberi apud Deum, soluti vinculis captivitatis humanae, iugo gratiae spiritalis innexi. Et fortasse eadem fornax ferrea fragilibus est, aurea perseverantibus.