monumenta.ch > Ambrosius > sectio 2 > bnf17226.167 > sectio 43

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 19, 43
Qui ergo Deo proximus est, dicit: Prope es, Domine, et omnia praecepta tua veritas. Iudaeus hoc non potest dicere, qui non recipit Dominum Iesum; separavit enim se, nec in veritatem, sed in umbram credit. Quomodo dicit: Praecepta tua veritas; cum gratia et veritas per Iesum Christum facta sit, cum eum non agnoscat, qui veritate et plenitudine circumcisionis suae totum mundum redemit?