monumenta.ch > Ambrosius > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 19, 11
Clamabat ergo Moyses in corde suo, et omnis sapiens in corde suo clamat. Denique sapientia cum altissima praedicatione convocat ad crateram, dicens: Relinquite insipientiam . . . et quaerite sapientiam . Magnae sublimitatis, magnae vocis haec praedicatio est, quae stultis sapientiam pollicetur. Et Iesus Dominus exclamabat: Si quis sitit veniat ad me, et bibat . Et vere magna clamabat, qui vocabat homines ad regnum coelorum, ad illum venerabilem potum quo vitae aeternae fluctus infunditur. Et tu cum oras, magna ora, id est, ora quae aeterna sunt, non quae caduca. Ora quae divina sunt atque coelestia; ut sis sicut Angeli in coelo. Noli orare pro pecunia, quia aerugo est: noli pro auro, quia metallum est: noli pro possessione, quia terra est; ista oratio ad Dominum non pervenit. Non audit Deus, nisi quod dignum suis ducit esse beneficiis: sed audit piam vocem, plenam devotionis et gratiae.