monumenta.ch > Ambrosius > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 19, 9
Anna tamen non clamabat in corde suo , sicut Moyses, sed loquebatur: fortasse quia filios postulabat, hoc est, bona quidem, sed privata, non publica, non clamabat. Sed quia a Domino postulabat, quia Domino eum, si quem susciperet, offerebat; loquebatur Deo: clamabat autem Moyses; quia non pro se, sed pro omni populo precabatur. Unde dictum est ei a Domino: Quid clamas ? Clamabat affectu pio, et sensu profundo, et personabat in coelo, miraculis petens digna coelestibus: ut mundi elementa mutaret.