monumenta.ch > Ambrosius > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 19, 5
Veni, Domine Iesu: sed iam non in umbra, sed in sole iustitiae. Si umbra profuit, si passionis tuae umbra protexit, si corporis umbra salvavit; quantum conferre poterit claritas aperta virtutis? Per umbram lepra curata est ; per umbram quoque illius feminae quae fimbriam vestis Dominicae attigit, sanguis stetit : per umbram te vidimus, quando non habebas speciem neque decorem. Umbra tua caro fuit, quae nostrarum aestus refrigeravit cupiditatum, quae restrinxit ignes libidinum, quae avaritiae, diversarumque passionum incendia temperavit. Et quid dicam de umbra Domini, quando et apostolorum umbra sanabat ? Veniente etenim Petro unusquisque offerebat aegros suos, quos transeuntis apostoli umbra reddidit sanitati.