monumenta.ch > Ambrosius > sectio 48

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 18, 48
Vivificat ergo intellectus, ut Spiritus; quia ipse intellectus gratia spiritalis est: ideoque intellectum munere suo Spiritus sanctus operatur. Intellectus autem bonus est omnibus, qui eum faciunt ; quo docemur quia non solum sensu complecti, sed etiam factis, id quod intelligimus, exsequi debeamus.