monumenta.ch > Ambrosius > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 18, 2
Haec omnia in Scripturis divinis qui quaerit, invenit. Nam primum illud ut in dolore positos consolemur, docet illa quae in libro Hieremiae flebiliter clamat ad captivos et exsules Iudaeorum: Ite, proficiscimini, filii; ego enim derelicta sum deserta. Exui me stolam pacis: indui autem stolam precationis meae, et clamabo ad Excelsum in diebus meis. Animo aequo estote, filii, clamate ad Dominum; et extrahet vos de manu principum inimicorum. Ego enim speravi in illo aeterno salutem vestram . Credentibus igitur in Dominum, est in Domini misericordia consolatio. Est etiam aliud consolationis genus iis qui graves solverint poenas, ut habes scriptum in Esaiae libro: Consolamini, consolamini populum meum, dicit Dominus: Sacerdotes loquimini in cor Hierusalem, consolamini eam; quoniam repleta est humiliatio eius, solutum est peccatum eius: quoniam accepit de manu Domini duplicia peccata sua . Etiamsi fides deerat, poena satisfecerat. Relevantur solutione poenarum, qui absolvuntur commendatione meritorum. Tertium est, cum lacrymis crimen abluitur; ut est illud: Discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem; quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei. Quod etiam hoc loco, et plerisque locis in libro Psalmorum facile reperitur.