monumenta.ch > Ambrosius > sectio 33

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 17, 33
Descendit ergo David propheta; ideo de peccato gratiam retulit. Descendit in aquarum ductus, hoc est, replevit eos, et decurrentium aquarum lacrymis suis fluenta cumulavit: aut inanes et vacuos ductus solis replevit fletibus: aut quod elocutionis moralis quidam sensus ostendit, descendit in aquarum ductus, transivit eos. Et possemus dicere: Transcendit eos, et supergressus est: sed minuitur vis eloquii, quo vis maior affluentiae descendentis, quam ascendentis exprimitur. Vide, rogo, quid de usu verba habeant, ut impetum suum sermo Propheticus non amittat; licet usus ipse scriptorum sensui servire maiore decore consueverit. Diverse hoc et saepe significavit, et propemodum incrementa semper assumpsit. Dixit enim primo: Lavabo per singulas noctes lectum meum: lacrymis stratum meum rigabo . Dixit iterum: Fuerunt mihi lacrymae meae panes . Dixit etiam: Et potum meum cum fletu miscebam . Hic addidit dicens: Decursus aquarum descenderunt oculi mei.