monumenta.ch > Ambrosius > sectio 26

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 17, 26
Sequitur septimus versus: Vultum tuum illumina super servum tuum; et doce me iustitias tuas. Illuminat Dominus sanctos suos, et lucet in corde iustorum. Itaque cum sapientem videris, cognosce quia descendit super eum Dei gloria, illuminavit eius mentem scientiae fulgore, cognitionisque divinae. Illuminavit autem etiam corporaliter faciem Moysi, et transfigurata est gloria vultus eius, quam videntes Iudaei trepidaverunt; et ideo factum est ut Moyses velamen imponeret super faciem suam; ne in eam filii Israel intenderent, et perturbarentur . Simul declarabatur mysterium, quod illud velamen quod in facie Moysi corporaliter ponebatur, in cordibus Iudaeorum mystice poneretur; eo quod veram Legis claritatem videre non possent. Vultus enim Moysi fulgor est Legis; fulgor autem Legis non in littera, sed in intellectu est spiritali. Itaque quamdiu vixerat Moyses, et alloquebatur Iudaeorum populum, velamen habebat in facie sua; mortuo autem Moyse, Iesus Nave iam non per velamen, sed facie revelata, et presbyteros alloquebatur et populum, et nemo trepidabat : cum utique et ipsi dixerit Deus, quod cum ipso ita esset futurus, ut fuit cum Moyse, et eum similiter illuminaret, gestorum utique, non vultus gloria : hoc significante Spiritu sancto, quod venturus esset verus Iesus, ad quem si quis converteretur, et eum vellet audire, de corde suo velamen auferret, et revelata facie verum Salvatorem videret.