monumenta.ch > Hildebertus Cenomanensis > sectio 84 > sectio 24 > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 17, 16
Ideo ad Moysen dictum est: Solve calceamentum . Dictum est et ad Iesum Nave: ad Christum autem non est dictum, sed magis scriptum est, dicente Baptista: Post me venit vir . . . . . cuius non sum dignus calceamenta portare ; quia illi bene admonentur, ut solvant calceamentum suum, qui sine peccato esse non poterant. Hic autem non solum calceamentum non solvit, sed etiam calceamenta aliorum absolvit; quia non solum corpus suum peccati immune servavit: sed etiam omnium dedit indulgentiam peccatorum. Ergo Ecclesia ad imitationem Christi speciosa est, et in calceamentis omni abluta delicto.