monumenta.ch > Ambrosius > sectio 82 > sectio 54 > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 17, 14
Sequitur versus quintus: Gressus meos dirige secundum verbum tuum: et non dominetur mihi omnis iniquitas. Gressus pro profectibus animae accipiendos frequentibus Scripturarum testimoniis admonemur. Nam quis tam stolido ingenio est, qui putet David de pedum suorum corporali gressu esse sollicitum, et his divinae directionis auxilium postulare? Ille vero, ut sanctus, vitae suae cursum dirigi gestiebat; sicut et alibi Scriptura testatur, dicens: A Domino diriguntur gressus viri . Denique ipsius utamur testimonio, qui ait in superioribus: Paulo minus effusi sunt gressus mei; quia zelavi in peccatoribus pacem . Animi itaque sui ostendit claudicasse vestigium, dum pacem peccatorum putat esse mirandam. Videntur quidem habere tranquillitatem, videntur quiete frui: sed non est quies, ubi animus inquietus est: non est tranquillitas mentis, ubi animus exagitatur obnoxiae stimulis conscientiae. Quomodo securitas, ubi diversarum pugna est passionum, ubi conflictus gravium cogitationum? Unde Dominus definiens quid sit pacem habere, ait: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis: non sicut mundus dat, ego do vobis , ostendens pacem quam mundus dat, verae pacis gratiam non habere. Ideoque non in homine esse pacem volens docere, addidit: Pacem meam relinquo vobis. Et iterum: Pacem meam do vobis. Denique Propheta dicebat: Pax, pax, et ubi est pax ? Manifestum est igitur eum de titubatione suae dixisse sententiae, in qua animi, non corporis titubaverat gressus.