monumenta.ch > Ambrosius > sectio 33 > sectio 38

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 16, 38
Aut fortasse vult a nobis admoneri, vult rogari: immo si rogatus fuerit, ante tempus venit. Venit ad ficulneam: et ante horam venit, ut dicit ad matrem. Illa rogabat pro nobis, illa festinabat, dicens: Vinum non habent, fili. Respondit Iesus: Quid mihi et tibi est, mulier? Nondum venit hora mea . Et mater quae sciebat eius affectum, dicit ministris: Quodcumque dixerit vobis facite . Iesus quoque qui horam suam venisse negaverat, fecit quod ante differebat; nam omnia Deus suo tempore fecit. Quidquid facit, non est extra tempus: sed totum opportunum est, quod fecerit: et mihi tempore suo advenit; omne enim tempus opportunum saluti, nihil praeproperum pro salute periclitantium: sed volebat exspectare adhuc Synagogae correctionem. Ideo ante tempus ad ficulneam venit , hoc est, cito Iudaeis venit, opportune gentibus: cito venit perituris, commode credituris.