monumenta.ch > Ambrosius > sectio 10 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 16, 1
Incipit littera decima sexta Ain, cuius interpretatio est, Oculus, sive fons. Oculus utitur videndi munere: sed saepe videmus ea quae complacent, et saepe quae displicent: nec in eo oculi est vel culpa vel probitas pro eorum qualitate quae viderit; oculi est enim officium nuntiare quod viderit. Est sane vel offensa vel gratia, si aut delectetur suavibus, aut offendatur adversis. Ideo frequenter oculus suppliciorum dicitur, oculus tentationis, oculus hoedi, oculus vitulae, oculus generationis, aut fons generationis.