monumenta.ch > Ambrosius > sectio 145 > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 15, 14
Iam certe dentes, et genas, et sicut coccinum resticulum labia sponsae , intelligimus animae esse virtutes, doctorumque diversitates: qui vel spiritalem menti alimoniam dispensatione sedula subministrent: vel praedicatione Dominicae crucis, sicut verbi quadam linea alligent audientem: vel modesti ac verecundi, et iuventutis flore gratissimi etsi a tractatu pudore revocentur, redoleat tamen in his odor Christi, et sicut in genas quasi de capite sacerdotali descendit unguentum, eluceat pulchritudo doctrinae. Et hoc caput movit Synagoga; et ideo abstulit Dominus mirabilem consiliarium, et prudentem architectum, et sapientem auditorem: Caput, inquit, et caudam ; quoniam qui caput non tenuerunt, novissima habere non possunt. Sed iam ea quae annexa sunt, consideremus.