monumenta.ch > Ambrosius > sectio 4 > 2 > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 14, 20
Potest et ipse hoc ex sua persona per os David locutus dixisse: Humiliatus sum nimis, qui dixit in Evangelio: Venite ad me, omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego vos reficiam. Tollite iugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris . Discamus ergo ab eo, qui docere nos voluit quod proficeret ad salutem, et nobis dicit: Discite a me. Non est mediocre quod dicit, Discite: et addidit: A me discite. Non facile potest quisquam humilitatem docere inflatus: quamvis sit humana praeditus sapientia; mens tamen inflatur, quam superbia carnis extollit. Et qui paupertate contentus est, non est contentus iniuria: et qui potest ferre verberum poenas, exagitatur verborum contumeliis: et qui potest administrationes contemnere, dolet sibi aliquem honorificentia esse praelatum. Grande est in omnibus humilitatis tenere mensuras. Superbia hominem prima deiecit. Dum plus volumus, etiam quod minus est solemus amittere. Bona humilitas, quae nihil appetendo, totum quod contemnit, adipiscitur. Ipse Dominus Iesus se humiliavit; ut nos elevaret: et humiliavit se usque ad crucem, Propter quod exaltavit, inquit, illum Deus . . . . ut in nomine eius omne genu flectatur . Quanta fecit Dominus audeo dicere, et non flexi ei genu? Sed flexi ei postquam se humiliavit. Sic enim, hoc est, per humilitatem, per crucem sibi Ecclesiam congregavit.