monumenta.ch > Ambrosius > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 14, 4
Pascua nostra etiam isti versiculi sunt, de quibus hodie tractaturi sumus, in quibus David dicit: Pascebam oves patris mei, ostendens veram lucernam, docens humilitatem . In pascuis talibus verus David, verus humilis, et manu fortis, qui non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit; et homo natus per Virginis partum humiliavit se usque ad mortem, oves Patris sui divina praedicatione pascebat; cum secundum Scripturas suum probaret adventum , cum quinque panibus et duobus piscibus hominum millia multa saturaret.