monumenta.ch > Ambrosius > sectio 67 > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 11, 24
Sequitur versus septimus: Paulominus consummaverunt me in terra: ego autem non dereliqui mandata tua. Non superfluo divinum quaesivit auxilium, qui sciebat sibi adversus fortes esse certamen, pluraque sibi praelia praeparata dimicaturo nunc adversus nequitias spiritales, quae sunt in coelestibus, nunc adversus calorem sanguinis, et innumeras corporis huius illecebras, quarum nexu vario et diuturna colluctatione lassatus pudendo corruisset certamine; nisi fidei se radice tenuisset. Discamus cavere quem gerimus, hic nobis hostis domesticus, hic inimicus gravis est nostri ipsius usus corporis. Inflammatur vino, ardet libidine, decore mulieris occursantis accenditur, spe alitur, desperatione uritur, illecebris exuritur, non evaporat effectu, timore turbatur, metu frangitur, luxuria mollitur, lascivia dissolvitur, labore afficitur, sollicitudine fatigatur, passione conteritur. Miraris si inter tot adversarias passionum vices se etiam iustus tenere vix possit, cum impares simus etiam singularum certamini? Quem vel sola libido non vindicet, quem non subiuget avaritia, quem formido non quatiat, quem luxuria non enervet, quem lascivia non emolliat, quem non supplantet ebrietas?