monumenta.ch > Ambrosius > sectio 113 > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 11, 6
Etenim requirentium Deum via Christus est. Et nos igitur illud concuspiscamus aeternum, illud salutare Dei: non concupiscamus pecuniam, quam avarissimi concupiscunt, non concupiscamus alienae uxoris decorem, non ambitionis exagitemur desiderio, non saeculari intendamus gloriae, non fallacis circumscriptionis studiis occupemur, non proximum circumvenire iniquitate cupiamus, non postremo partes vulpium simus in terrenae voluptatis interiora demersi, tamquam exsules aeternorum, et de illa supernae spei praesumptione deiecti. Attollat igitur se anima nostra deficiens viribus suis; ut adhaereat salutari Dei, qui est Christus Dominus Iesus, quod interpretatione dicitur Domini salus. Ipse est enim salus, veritas, virtus atque sapientia. Qui igitur deficit sibi, ut virtuti adhaereat, amittit quod suum est, accipit quod aeternum est.