monumenta.ch > Ambrosius > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 11, 3
Ideoque tamquam curvatus multo amplius anima ac mente, quam corpore exorsus est David, dicens: Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum speravi. Non usitatus sermo nos capiat; ut tamquam corporeae fatigationis defectionem huiusmodi iudicemus. Neque enim hoc solum dixit: Defecit anima mea; sed: Defecit in salutare tuum. Itaque ut de usu capiamus exemplum, si verbi gratia, dicamus: Defecit ille in illam, videtur exprimi hoc verbo, quod totus in mulieris desiderium cupiditate transierit. Et quidquid est quod vehementer expetimus, nisi eius maturiorem habeamus effectum, id nos videtur longa quadam intensione lassare. Amor impatiens die nocteque meretricias fores pulsans, si diutius potiendi desideria differantur, ipsa deficit exspectatione, dum sperat: in quo utique non finis amoris, sed incrementum est. Et quidquid est desiderabile, si non contingat desideranti, deficit in illud, et quasi ipsam deponit animam qui desiderat. Si tamen spes propior assurgat, dat vires spes proxima: si autem absentia sit dilecti, eo ipso quod absentem desiderat, qui concupivit, animae suae patitur defectionem. Itaque quanto longius est istud quod desideratur, tanto magis deficit qui desiderat. Id est ergo deficere; unumquemque in id totis studiis migrare quod diligat. Illud cogitat, illi adhaeret, illud personat, quod receperit diligendum, in id quadam animae defectione transfunditur; ut si mater filii exspectet praesentiam, quemadmodum exspectabat Tobiae uxor filium peregrinantem, deficiens a desiderio, et in angustiis constituta, et tamquam resoluta viribus . Quid enim aliud nisi defectum quemdam eius verba significant? Sed quo magis lassatur affectus, eo amplius amor crescit: et quo diutius abest qui desideratur, eo exspectantis desideria maiore quadam vi amoris ignescunt. Caro deficit, sed cupiditas alitur et augetur.