monumenta.ch > Ambrosius > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 10, 10
Non mediocre opus est, quod paratum est: cum sapientia unumquodque disponitur et paratur. Denique Sapientia dicit: Cum pararet coelos, cum illo eram . Quod de hominibus dicit idem Propheta: Vox Domini praeparantis cervos . Quae vox Domini Dei est, nisi: Faciamus hominem . Qui sunt isti cervi, nisi inimici serpentibus, qui super aspides ambulant, et venena non sentiunt? Non vile igitur, non corporale arbitror, quod paravit Deus. Nosce te ipsum, homo: tuae animae dicitur in Canticis Canticorum: Nisi cognoveris te formosam in mulieribus . Cognosce te, anima, quia non de terra, non de luto es; quia insufflavit te Deus, et fecit te in animam viventem . Opus es magnificum, Dei generatione inspiratum. Attende tibi, ut Lex dicit , hoc est tibi, id est, animae tuae. Saecularia te et mundana ne teneant, terrestria non morentur. Ad illum tota intentione festina, ex cuius inspiratione consistis. Grande, inquit, homo et pretiosum opus vir misericors; virum autem fidelem opus est invenire . Disce, homo, ubi grandis, ubi pretiosus sis. Vilem te terra demonstrat: sed gloriosum virtus facit, fides rarum, imago pretiosum. An quidquam tam pretiosum, quam imago est Dei, quae primo tibi fidem debet infundere; ut in corde tuo refulgeat quaedam auctoris effigies: ne qui mentem tuam interrogat, non agnoscat auctorem? An quidquam tam pretiosum, quam humilitas; ut naturam corporis animaeque perspiciens, alteri te subiicias, alterum regere cognoscas? Prona in vitium carnis illecebra misericordiam suadet; quia quod alteri contuleris, tibi solvis: quidquid a te procedit, in terecurrit: et quidquid profueris, tibi proficit.