monumenta.ch > Ambrosius > sectio 29

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 8, 29
Secundum quid igitur unusquisque, hoc est, secundum quem statum egeat misericordia, aut iustitiam habeat, considerandum est. Aliter enim eget iustitia Dei angelus, aliter homo. Aliter eget misericordia archangelus, aliter homo. Angeli enim natura non utique ita corruptelae obnoxia est, ut natura generis humani; et ideo ille eget misericordia Dei, ne possit errare, et aversa a se Dei gratia, labatur in vitium: homo autem etsi iam firmiore proposito est, tamen propter contractorum seriem peccatorum, misericordiam Dei quaerit. Itaque etsi uterque misericordia Dei indiget, aliter tamen angelo misericordia, aliter homini debetur; leve enim vitium in angelo iudicio graviore censetur. Peccatum quoque adolescentiae in homine, mitiore sententia, quam peccatum senectutis astringitur, et citius relaxatur.