monumenta.ch > Ambrosius > sectio 30

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 7, 30
Superest adhuc propositum egregium viri iusti, quia omni tempore circa Dei laudes esse debet intentus, non solum die, sed etiam nocte. Ideoque addidit: Memor fui nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam. Videamus si et ille memor est, qui vocat Dominum verbo, non custodit autem mandata divina. De quo dictum est satis, quia non quicumque dicit: Domine, Domine, acceptus est Christo: sed qui operibus bonis fidelem suum probare potuerit affectum . Fides ergo, probitas, innocentia memorem probant. Quod autem ait: Memor fui nominis tui, plena devotio est; quia nemo dicit Dominum Iesum, nisi in Spiritu sancto. Hoc nomen invocetur diebus ac noctibus, nullum tempus precandi vacuum sinat sancta devotio praeterire.