monumenta.ch > Ambrosius > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 7, 23
Item alio loco cum Semei malediceret ei, et lapidaret eum septum bellatoribus, per quos vindicare se posset, patienter ferebat; ne verbo quidem referens contumeliam: quin etiam cum Abessa dux eius caput maledicentis vellet auferre, ait Rex: Quid mihi et tibi est, fili Sarviae? Quod maledicit mihi, Dominus dixit ei maledicere David . Primum igitur culpam eius excusavit, et causam ad Domini retulit voluntatem. Secundo in suum meritum retorsit; ut non illum errasse, sed se meruisse significaret. Tertio maledictionem illius sibi non solum non nocere, sed etiam prodesse memoravit sicut scriptum est: Et dixit David ad Abessa, et ad omnes pueros eius: Ecce filius meus qui exivit de semine meo, quaerit animam meam; quanto magis filius Ieminei ? Granditer impetum infregit ultoris. Quomodo enim maledictum extranei pro regis iniuria vindicaret, cum filii adhuc parricidium inultum maneret? Non utique extranei maledictum, et filii parricidium aequa esset lance pensandum. Et addidit: Sine illum maledicere; quoniam dixit illi Dominus, donec videat humilitatem meam, et retribuat mihi Dominus bona pro maledicto . Est et aliud iusti propositum longe omnibus perfectius et potentius, intervenire pro persequentibus, et excusare peccantes: quod legimus in Evangelio, dicente Domino Iesu cum crucifixus esset a perfidis: Pater, dimitte illis; non enim sciunt quid faciunt .