monumenta.ch > Ambrosius > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 7, 19
Dolebat David, non quia contemnebatur, non quia ipse appetebatur, sed quia lex Dei relinquebatur; et eorum qui hoc faciebant, damnum dolebat, quod perirent Deo. Sicut bonus pater in phrenesi constituti filii, cum ab eo maledicatur, verberetur, afficiatur iniuriis, non suam, sed aegroti deflet aerumnam; et contumeliam dolet, non quo sibi sit irrogata, sed quia per furorem quid faciat aeger ignorat: ita vir bonus cum videt peccatorem non revereri, non honorare etiam canos senioris, quo praesente, faciat aliquid indignum; non agnoscere, quadam peccandi insania, quam indecora et inhonesta committat, quasi moriturum dolet, quasi desperatum a medicis ingemiscit; et ut bonus medicus primo monet, deinde etiamsi gravia patiatur, tamen tamquam ille aegrum, etsi caedatur, sustinet, et si maledicatur, non relinquit: et quidquid potest medicinae adhibere, non denegat: nec tamquam contumacem deserit, sed tamquam bene de se meritum omni studio sanare contendit, exercens non solum artis peritiam, sed etiam mentis benignitatem.