monumenta.ch > Ambrosius > sectio 12 > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 7, 11
Sed paucorum est istud advertere. Denique in principiis etiam David ipse tentatus est; sicut habes scriptum: Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias, et dixi: Numquid sine causa iustificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas, et fui flagellatus tota die ? Ita igitur et nostrum unusquisque, qui perfecti non sumus, haec videns dicit: Ubi est providentia Dei, ubi iustitia? Superbus iste abundat, arrogans iste locupletatur, impius iste beatus et potens est: iustus autem ille, vides quemadmodum iacet deiectus atque defectus, quemadmodum ipso victu indiget: afficitur contumeliis ab isto impio, ab isto insolente conculcatur, excluditur? Non mediocris utique ista tentatio est, nisi ad ea quae sunt ventura prospicias, nisi praeceptis plenius coelestibus instruaris.