monumenta.ch > Ambrosius > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 6, 24
Sedebat intra domum Sponsa, devota Domino, intra parietem Legis et prophetarum, spiritalium lapidum exaedificatione fundatum, qui claudebat atque vallabat domum regiam, plenam iucunditatis atque laetitiae. Mirabatur thesauros regios, et intuebatur sollicite, cupiens sapientiam, quae has sibi divitias demonstraret, adsciscere. In secreto erat, sed secreti ipsius interpretem requirebat. Venit Dominus Iesus saliens super montes. Nobis sero videbatur venire, sed ille properabat. Saliebat denique et transiliebat; ut Iudaeorum corporalia et saxosa dogmata transiliret. Adstitit post parietem domus, quae erat in veteri Testamento, prospiciens per Legis fenestram, per prophetarum cavernas. Nondum erant domus illius aperta vestibula: nondum claves scientiae portarum claustra patefecerant, quibus Legis claudebantur interna. De superiore tamen hoc est, spiritali parte prospectans, Ecclesiam vocat; ut per Legem et prophetas Evangelii vertice sublimis assurgens, retia Iudaicae interpretationis et nodos intrepido calcet vestigio. Ideoque proxima vocatur, ut adhaereat Christo, mundana non quaerat: ideo formosa, ut speciosos evangelizantium pedes proferat: ideo columba, ut spiritalia petat, terrestria derelinquat.