monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5 > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 6, 12
Si in tempore messis, quo diriguntur isti, meriti maturus exspectes, salientem in montibus poteris intueri, et videbis Dominum Iesum similem capreolo, aut hinnulo cervorum super montes Bethel . Salit enim super Ecclesiam, quae est domus panis; eo quod fidelium corda confirmet. Merito sicut capreola; quia caprea in altis pascitur. Dorcas dicitur a videndo. Dorcadion enim visus auctoris est. Quid acutius Christo, qui Patrem videt quem videt nemo? Aut si quis vidit in Christo, ipse Filius revelavit. Merito sicut hinnulus cervorum: hinnulus quasi filius, cui paternae inoleverit vis naturae; ut eum occulta non lateant, serpentes fugiant, venena non laedant. Denique eductus de latibulis suis serpens, qui producebatur ex homine, dicebat: Quid venisti ante tempus torquere nos ?