monumenta.ch > Hieronymus > 14 > bnf9389.72 > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 6, 9
Nonne cum aliquid de Scripturis cogitamus, et explanationem eius invenire non possumus, dum dubitamus, dum quaerimus, subito nobis quasi super montes altissima dogmata videtur ascendere: deinde quasi super colles apparens nobis, illuminat mentem; ut infundat sensibus, quod invenire posse difficile videbatur? Ergo quasi ex absente fit praesens Verbum in cordibus nostris. Et rursus cum aliquid nobis subobscurum est, tamquam subducitur Verbum, et tamquam absentis adventum desideramus: et iterum apparens ostendit se nobis, tamquam praesens sit nobis in iis, quae requirimus, cognoscendis. Salit ergo in uniuscuiusque corde frequenter: transilit et exit, et revertitur, si sequaris, si requiras, si tibi fidelium gratia, disceptatione doctorum Verbum quod exierat atque transierat, postules resuscitari; sicut illa quae quaesivit et invenit, quae dixit: Frater meus transivit: anima mea exivit in verbo eius .