monumenta.ch > Ambrosius > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 5, 16
Habes alias mansiones, ad quas Ecclesia cum delectatione succedit. Istae mansiones sunt crucis Christi, et sepulturae, in quibus vulnerata est Ecclesia, sed vulnere charitatis. Vulnus enim est quod Christus excepit: sed unguentum est quod effudit. Pomum est quod pependit. Hoc pomum gustavit Ecclesia, et ait: Et fructus eius dulcis in faucibus meis . Et ut scias quia pomum est Dominus, legisti supra: Tamquam malum in lignis sylvae, ita consobrinus meus . Nos quoque vulnus fatemur, cum praedicamus Christum crucifixum: sed bonus odor sumus Deo; quia crux Christi Iudaeis scandalum, Graecis stultitia: nobis autem virtus Dei atque sapientia est. Hoc vulnere Ecclesia vulneratur, cum Salvatoris sui praedicat mortem: sed hoc vulnus est charitatis. Denique qui non credit, negat: qui diligit, confitetur. Manichaeus negat, Christianus fatetur; et ideo scriptum est; Utilia vulnera amici, quam voluntaria oscula inimici . Pulchre ergo dicit Ecclesia: Quia vulnerata charitatis ego sum .