monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS VII. > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 4, 23
Meritoque quia vulnus grande, ac vetus est, et diu serpens, perfectioris medicinae remedia deposcit, obsecrans ut Domini legitima miseratione curetur. Cito enim refricatur vulnus, quod sanatum medicinae lege non fuerit; immo etiam seriorem curatio sentit profectum. Ideoque si virus in interiora proserpit, medicamenta foris apposita non sentit. Exigit ergo medicinae ratio, ut aut sectione, aut adustione curetur. Nisi enim putrefacta recidantur, aut humor inutilis decoquatur, frustra medicinae manus adhibentur ad vulnera. Ideoque bonus medicus huiusmodi aegrum legitime dicit esse curandum; ut possit medicina proficere. Lege ergo miseretur, qui cum iustitia sapientiaque miseretur; ut ea dimittat quae scit iure posse dimitti; ne cum alterius miseretur, se ipsum legi faciat obnoxium. Agag postquam miseratione donatus est, fecit peccare Saul. Peccavit enim in ipsa misericordia, et ideo peccavit post misericordiam.