monumenta.ch > Ambrosius > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 4, 22
Confirmatus igitur in verbis ait: Viam iniquitatis amove a me, et lege tua miserere mei. Non dixit: Amove me a via iniquitatis; sed, Viam iniquitatis amove a me; quasi in nobis sit, et nobis inesse videatur. Quamdiu enim exercemus aliquid improbum, via iniquitatis interius manet, et non recedit a nobis; ideoque studiose agamus, ut eam a nobis separemus. Sed quia haereditarium iniquitatis glutinum mentibus inhaesit humanis, opus est liberantis auxilio. Precare et tu, et dicito: Infelix ego homo, quis amovebit a me iniquitatis viam? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum; et pulchre viam dixit iniquitatis, non iniquitatem; eo quod non quasi naturalis iniquitas sit in nobis, sed maiorum post peccata currentium sit attrita vestigiis.