monumenta.ch > Hieronymus > sectio 34 > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 4, 20
Trabes domorum nostrarum cedri. Cedri specie, maiorum qui iusti fuerunt, gloria declaratur; iustus enim ut palma florebit, et sicut cedrus quae in Libano est, multiplicabitur. Sicut enim cedrus non putrescit: ita nec maiorum gloria ulla vetustate corrumpitur.