monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS VII. > sectio 23 > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 4, 19
Et merito opacam significat acclinationem; quia in Ecclesia constitutos virtus obumbrat Altissimi. Hac umbra David protegi se postulabat; ne eum per diem sol ureret, vel luna per noctem . Hanc umbram spiritalis ministrat gratia torrida saeculi huius et mundi aestiva fugientibus. Opaca igitur acclinatio Christi et Ecclesiae, quibus Dei Patris aeterna illa requies aspirat. In hac ergo requiescamus umbra, peccatorum nostrorum aestibus fatigati. Si quos adussit libido, hos Domini crux refrigeret, in qua se reclinavit; ut nostra delicta susciperet. Si quos culpa lassavit, hos Iesus gremio suscipiat suo, et molli foveat amplexu. Unde audeo dicere quod caro Christi acclinatio sit Ecclesiae.