monumenta.ch > Ambrosius > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 4, 11
Relinquens itaque eas David, pronuntiat, et apud Deum non tacet. Confitetur errores, non tacet lapsus. Simile illi hoc dixit: Annuntiabo adversum me iniquitatem meam Domino . Si enim se accusaverit iustus, vocem parati accusatoris exclusit, qui solet acerbare peccata, et uniuscuiusque exaggerare flagitia. Obstruit ergo os eius, qui ipse de se fuerit ante confessus, et praestruit veniam confitentis. Verecundia excusat reum, pudor suus accusat auctorem. Qui enim sua delicta non tacuit, videtur in se doluisse quod fecit, in diabolo prodidisse quod suasit. Ideoque ait Scriptura: Iustus in exordio sermonis accusator est sui . Qui se accusat, etsi peccator est, iustus esse incipit; quia nec sibi parcit, et Dei iustitias confitetur, quem putat latere nihil posse. Utinam Adam se prius accusare, quam celare voluisset! Sed non satis est ut confiteamur errorem: verum etiamsi corrigi volumus, a Domino postulemus, ut doceat nos iustificationes suas; ne postea errare possimus. A Domino igitur doceri petit, quia unus est magister noster, ut ait Christus . Nec otiose hoc petit; non enim ille beatus quem docet homo: sed quem tu erudieris, Domine.